0:00 / ???
  1. Personet Hodie
In cart Not available Out of stock

Dale: stick, keys, drum programming
Phil Keaggy: guitar

Lyrics

Personent hodie
voces puerulae,
laudantes iucunde
qui nobis est natus,
summo Deo datus,
et de vir, vir, vir et de
virgineo ventre procreatus.

In mundo nascitur,
Pannis involvitur
praesepi ponitur
stabulo brutorum,
rector supernorum.
Perdidit, dit, dit, perdidit
spolia princeps infernorum.

Magi tres venerunt,
munera offerunt,
parvulum inquirunt,
stellulam sequendo,
ipsum adorando,
aurum, thus, thus, thus, aurum,
thus, et myrrham ei offerendo.

Omnes clericuli,
pariter pueri,
cantent ut angeli:
advenisti mundo,
laudes tibi fundo.
Ideo, o, o
ideo gloria in excelsis Deo.